monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 2, 9
Latro accusavit illum de moribus, primum quod sic vixisset, ut causam parricidi diceret, deinde quod patronum suum occidisset. et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari, (quo) absolutus est: si quis, inquit, volet hodie parricidi me postulare, non poterit; quomodo, quod crimen obici non potest, puniri potest? an in bello civili acta obici non possint. honeste dixit, cum hunc locum tractaret, VARIUS GEMINUS: si illa, inquit, tempora in crimen vocas, dicis non de hominis sed de rei publicae moribus. si potest quod civili bello actum est obici, an hoc obici debeat. hanc quaestionem in illa divisit: an, etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet necessitas compellere. hoc loco Latro dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? deinde, an non fuerit illi necesse. potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret. necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo.